- CENTARETUS
- CENTARETUSGalata quidam fuit, qui Antiochô Rege occisô, equô eius potitus, eum ovans conscendit; quod ille indigue ferens, praeceps in abrupta desiliit, unaque cum sessore exanimatus est. Plin. l. 8. c. 42. Cintaretum vocat Solinus, c. 45. Cum pr aeliô Antiochus Galatas subegisset, Cintareti nomine Ducis, qui in acie ceciderat, equum insiliit ovalurus, isque adeo sprevit lupatos ut de industria cernuatus, ruinâ pariter et se et equitem affligeret. Ubi cernuatum ait equum hunc: Cernuat autem vel cernuatur equns, qui pedibus prioribus deficientibus in faciem ruit. At equns Centareti non sim pliciter cernuatus est, et Antiochum domini interfectorem solo effudir, sed ore contumaci abreptus domitis frenis per abrupta praecipitem traxit, seque una exanimavit, ut clare Plinius ait. Nisi forre cernuari hôc locô Solinus posuit pro, in praeccps se dare et per abrupta ruere capite pronô, ut faciunt petauristae: uti Recentiores hoc verbum passim usurpant. Salmas. ad Solin. p. 894. Κεντοάρατος idem Aeliano dictus est, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.